- EXCREMENTA Quadrupedum
- EXCREMENTA Quadrupedumlicet spurca illa, imo ipsius suis, humano generi, divinâ benignitate, non nihil utilitatis praebent. Quippe, licet ipsa ciborum sint retrimenta, agriculturae tamen beneficio, prosunt nobis ad novum alimentum, sine quo durare vita nequit. Tum vero hoc non exiguum divinae sapientiae ac bonitatis erga nos argumentum est, quod, etsi vix aliud excrementis foedius ac foetidius esse soleat, quibusdam tamen gratissimum indiderit odorem, quo cerebrum ac spiritus animales recrearent. Ita moschum redolent excrementa animalis ex mustelarum genere, quod martem vocant, et in Sarmatia imprimis frequens est. Optimumqueve odoramentum est ex sudore (qui et inter excrementa) cati Zibethici, quod ex Guinea adfertur. Gerhard. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 72. Sed et lapidem Bezoar, in excrementis animalis cuiusdam Indici, e caprarum genere, reperiri tradit Ioh. Bapt. Tavern. tr. de commercio Ind. Orient. vide quoqueve infra Fucus. Illud vero undiquaque foedum, quod idem in Regno Boutan, tantam erga Regem subditorum venerationem esse refert, ut etiam, quae is quottidie excernit, illi sollicite colligaut, exsiccent, in pulverem comminuant, atque vasculis pretiosis inclusum secum circum ferant, ut eo, quoties lubet, velut tabaci pulvere, per nares hausto cerebri pituitam expurgent, aut etiam cibos condiant, vide eum Itin. Ind. ubi de Regno hoc, et infra in phrasi Tegere pedes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.